|
LU C RETIAN A
Quicumque litterarum latinarum peritus Lucretium saepe lectitat, malo carminis De Rerum Natura textu ad multas emendationes perduci potest; metri necessitate poeta ipse crebro a sermonis patrii norma desistere coactus est; imprimis autem egestate vocabulorum aptorum in angustias pervenit, quare notiones graecas Epicuri aliorurnque philosophorum latine reddere operosissimum erat ; quo factum est ut Lucretius poeta omnibus verborum formis et sententiarum structuris uteretur, quae in usu auctorum Romanorum vetustissimorum erant ; hoc modo Lucretii poemata multis proprietatibus et difficultatibus priseae linguae latinae referta magnamque partem Ennii genere dicendi formata sunt; valde enim arduum fuit proprie philosophiae Epicureae doctrinam versibus latinis reddere ac pervulgare, cujus rei conamen prius nondum factum est; accedit quod notitia ex Hieronymi Chronicis non pauci humanistae ad opus Lucretii poliendum commovebantur; nam Cicero ipse illius carmen postumum edidisse dicitur, nec veri dissimile videtur esse oratorem tam gloriosum poetaeque amicum nonnulla in ordinem redegisse, unde tot vitia erroresque carminis a codicum librariis commissos viri docti, qui litteris antiquitatis Iiberalibus ardenter favebant, secundum leges grammaticae Ciceronianae et quasi Atticissantis removere temptarunt; ita Lucretii libri sex tantopere per duo paene annorum milia depravati etiam atque etiam humanistarum studiis deformati sunt; qua de causa officium editorum textus Lucretiani est primariam formam operis poetici recuperare; nec non ad regulas poeta-
|