|
LUCRETIANA
LIBER TERTíUS (i)
3, 358 ...cum expellitur alvo.
cum anima alvo (=corpore) expellitur, corpus multa perdit; ergo «alvo», non «aevo» scribendum est.
3, 430 «imaginibus fumi nebulaeque cietur».
hoc verbum «cietur» in textu locandum est pro illo «movetur», quod ex versu antecedente (429) falso repetitum est; apud Lucretium enim observari licet in iisdem duobus vocabulis versus contiguos claudentibus unum saltem verbum falsunl esse ; propterea unum «movetur» rejectaneum est, pro quo rectum illud «cietur» (430) idem valens substituatur oportet.
3, 453 ...natat mens.
«natat» post «lingua» per haplographiam omissum est ; cf. Manilius
4, 257.
3, 475 et pariter mentain saccone in corpus inane.
fortasse hoc modo versus mutilatus quadam tenus sanari potest.
*^ }
*
3, 498 ...munita viatim.
forsitan scribere liceat "viatim" ( c f . gradatim) = in cursu; forma codicum «viai» in complexu verborum mutila videtur esse maxime in versu sequenti (3, 499) respecto illo «anima»; cf. Stolz-Schmalz: Lat. Grammatik;, p, 300; cf. Ernout-Meíllet: Diction fttym., p. 1293, «triviatim».
Cf. HELMANTICA, 11 (1960), 121-134.
|