|
CONSTITUCIÓN DEL CONCILIO VATICANO II SOBRE LA SAGRADA LITURGIA
Constitutio De Sacra Liturgia
P R O O E M I UM
1. Sacrosanctum Concilium, cum sibi proponat vitam christianam inter fideles in dies augere; eas institutiones quae mutationibus obnoxiae sunt, ad nostrae aetatis necessitates melius accommodare; quidquid ad unionem omnium in Christum credentium conferre potest, fovere; et quidquid ad omnes in sinum Ecclesiae vocandos conducit, roborare; suum esse arbitratur peculiari ratione etiam instaurandam atque fovendam Liturgiam curare. 2. Liturgia enim, per quam, maxime in divino Eucharistiae Sacrificio, «opus nostrae Redemptionis exercetur» ' summe eo confert ut fideles vivendo exprimant et aliis manifestent mysterium Christi et genuinam verae Ecclesiae naturam, cuius proprium est esse humanam simul ac divinam, visibilem invisibilibus praeditam, actione ferventem et contemplationi vacantem, in mundo praesentem et tamen peregrinam; et ita quidam ut in ea quod humanum est ordinetur ad divinum eique subordinetur, quod visible ad invisibile, quod actionis ad contemplationem, et quod praesens ad futuram civitatem quam inquirimus 2. Unde cum Liturgia eos qui intus sunt cotidie aedificet in templum sanctum in Domino, in habitaculum Dei in Spiritu 3, usque ad mensuram aetatis plenitudinis Christi 4, miro modo simul vires eorum ad praedicandum Christum roborat, et sic Ecclesiam iis qui sunt foris ostendit ut signum levatum in nationes 5, sub quo filii Dei dispersi congregentur in unum 6 quousque unum ovile fiat et unus pastor 7. 3. Quare Sacrosanctum Concilium, de fovenda atque instauranda Liturgia quae
1. Secreta dominicae IX post Pentecosben.
2. 3. 4. 5. 6. 7. Oi. Cf. Ct Cf. Cf. Cl. Hebr. 13, 14. Ef. 2, 21-22. Ef. 4, 13. Is. 11, 12. Jn. 11 52. Jn. 10, 16.
(*) AAS, 56 (1964) [97]-134.
|