|
LA NATURALEZA DEL «SENSUS COMMUNIS» EN LA PSICOLOGIA DE SANTO TOMAS
por M. UBEDA PURKISS, O. P.
SuMMARiuM.—*Duo odscribit munera S. Thomas sensui communi : actum ceterorum sensuum percipere et inter externorum sensuum diversas qualitates discernere. Doctrìnam Aristotelis exponens quaestionem volvit de conscientia sensoriali. Haec conscientia actus est sensus commnis qui intentiones omnium sensuum externorum percipiens actum eorudem sensuum conscius f i t . Discrimen inter qualitates sensibiles non tantum ad intellectum sed etiam ad sensum pertinet. Intellectus enim per discursum procedens discrimen illud effícere non posset nulla perceptione sensibili antecedente. Sed tale discrimen actus esse debet alicuius potentiae quae ut arbiter diversas sensibiles qualitates respiciat. Unitas enim iudicii unitatem exigit apprehensionis. Ad hoc autem non sufficit unitas subiecti sentientis cum actus discernendi unam et simultaneam haberse debeat specificationem, nam cognoscere et iudicare debet de qualitatibus sensibilibus, quae ex diversis sensîous procedentibu3 simul tamen idem subiectum afficiunt. Sic enim potest sensus communis synthesim vitae sensorìalis compiere. Haec synthesis duplicem habet aspectum: subiectivum, nempe, et obiectivum. Quoad primum aspectum sensus communis multitudinem obiectorum sensibilium ad unitatem redigit subiecti. Sic diversae operationes ad unitatem trahuntur ope sensus communis qui simul conscientiam propriae unitatis subiecto confert. Haec prior synthesis aliam synthesim obiectivam i7Uiucit. Sensus externi partialem tantum praebent cognitianem de obiecto illis oblato. Cum illud obiectum realem quandam unitatem possideat necesse est ut haec unitas denuo in subiecti cognitioiw restauretur. Ad hoc tamen non sufficit synthesis mere subiectiva cui objectum formale uniuscuiusque sensus extraiieum sit. Attamen in ipso objecto sensuum specialium invenitur radix et principium unitatis, sensìbilia, nempe, communia, quae unus sensus communis percipere potest ut a seiisibilibus propriis distincta. In hac perceptione sensus communis unitas obiecti, a sensibus cxternis discerpta, reinstauratur.
La mayor dificultad que encontramos para alcanzar el verdadero pensamiento del Angélico sobre el sentido común, estriba en los errores que se puede cometer, al tomar como doctrina genuina,- Io que es simple comentario o interpretación de los textos aristotélicos. Bn más de una ocasión rectifica expresamente los puntos de vista del Filósofo y sigue las líneas trazadas por Avicena. En Ia mayoría de los casos, sin embargo, Ia distinción es difícil y exige una cuidadosa exégesis de los textos. Para
«Salmanticensis», 8 (1961>.
|