|
TRIBUNAL ROTAE NUNTIATURAE APOSTOLICAE MATRITENSIS
Coram Excmo. ac Rvdmo. Dno, LAURENXio MiGUELEZ, Decano, Ponente
Nullitatis matrimonii Sententia 7 martii 1957 (Omissis)
I. SPECIES FACTI
1.—Titius, advocatus, qui sex supra triginta annorum aetatem expleverat, et Caia, in aetate viginti et quatuor annorum constituta, post relationes amatorias per annum circiter cum dimidio normaliter ductas, die 24 Januarii 1949 matrimonium canonicum inierunt in ecclesia Dominae Nostrae a Rosario civitatis ac diócesis B. At vita communis inter copulatos instaurata non fuit; in ipso etenim momento caeremoniae nuptialis Titius, qui usque tunc temporis lucida mente se gesserat in omnibus, anomalo quodam modo se gerere coepit dictis et factis, quasi repentina quadam mentis abalienatione fuisset correptus. Quibus anomaliis a patre Caiae, qui praesens aderat, conspectis, nullatenus permisit ut neoconjuges vitam conjugalem, nec per brevissimum temporis spatium, instaurarent. Immo vero, die 31 ejusdem mensis januarii, septima scilicet a nuptiis celebratis, ipsemet pater Caiae Vicarium generalem adiit eidemque scriptum porrexit, quo, enarratis iis quae in caeremonia nuptiali et postea evenerant, consilium ab eo expetebat quid sibi faciendum esset pro filia illis in angustiis constituta. Tamdem, die 23 septembris ejusdem anni 1949 uxor Tribunal B. legitime adiit, matrimonium cum Titio nullitatis accusans tum ob defectum consensus ex parte viri ob mentis abalienationem tum ob errorem substantialem ex parte ipisiusmet uxoris, quae viri infirmitatem psychicam penitus ignorabat. At, formula dubiorum concordata, causa de facto tractata non fuit nisi ex primo nullitatis capite adducto, id est, ex viri mente abalienata. Votis actricis tribunal B. adnuit dieque 2 octobris 1951 matrimonii nullitatem declaravit; quae tamen sententia,
|