|
Lekton = dicibile
«Lektón» hoc loco explanandum proponitur, quod est notio fundamentalis rationis cognoscendi et judicandi Stoicae. Lektón est adjectivum verbale verbi «légein», quod significat id, quod dici potest; Stoici hoc adjectivo ut substantivo utebantur, quod idem valet atque judiclum; etenim lektón est terminatum judicium mentale, non orale; est ergo animo inclusum, nondum ore prolatum; quo judicio veritas aut falsitas rei indicari potest; ut autem illud lektón oriatur, tynchánon quoddam procedere et in mundo sensibili existere débet; tynchanon est res sensibilis, id est factum vel eventitm (Sachverhalt, Tatbestand), quod illo «lektón» = judicio mentali decernitur verumne an falsum sit; non autem est res (Ding) singularis et numerabiHs; post hoc demum judicium prcpositio ore expressa fit, quam Stoici «axioma» appellant, id est oratio vel dictio spiritu et aëre emissa; ita évenìt, ut ad lektón c!rcumscribendum duae notiones maxime sint necessar;ae : tynchanon, quod introitum ad lektón creandum repraesentat, et axioma, quod exitum judicii mentalis format. 1, Primo igitur de notione «tynchánon» agatur oportet. Participium «tynchánon» significat non objectum (= Dlng) simplicis apprehensionis, sed rem (Sachverhalt), quae solum propositione exprimi potest; tynchánon enim est id, quod accidit (= tynchánon pragma); tynchánon est structura interna rerum atque commissura; jam ex hac observatìone sequitur rationem Stoicorum cognoscendi et judicandi ad totam sententiam, non ad quamlibet vocem simplicem spectare; tynchánon extra mentem humanam obvium est sensibile itaque corporeum
3
|