|
Lectori beneuolo
Pergratum mihi fuit Conuentui omnium gentium Namneti a die 23 ad diem 26 mensis octobris habito interesse, simul cum praecipuis doctrinae Plinianae cultoribus, quibus in uotis erat uarios aspectus et quaestiones Naturalis Historiae inuestigatas exponere. Ideo lucidas lectiones circa medicinam, estheticem, philosophiam, cultum et religionem, necnon circa grammaticam et traditionem siue fortunam Plinii saeculis praeteritis a doctis magistris expósitas exaudiré magno gaudio atque laetitiae nobis fuit. Praeses Conuentus, egregius professor in Namnetensis studio generali Universitatis, Iacobus Pigealdus omni cura et affectione erga omnes semper et ubique se praestitit, Temperies etiam caeli Namnetensis serena fecit ut docti cultores ex Francogallia et Heluetia, ex Hibernia et Britannia, ex Austria quoque et Batauia, necnon ex Hispania atque Belgio, de Americae septentrionalis foederatis ciuitatibus, de Germania tam foederata quam democratica, ut aiunt, optima pace et gaudio magno fruerentur ut magnum opus Plinianum legerent atque audientibus exponerent. Nec defuerunt illae quas «receptiones» dicunt, ubi uinum cum scientia miscetur ut corda hominum laetificet. Omnibus admirationi fuit nocturnum iter fluuiali naui, inter epulandum et concentus musicos, peractum. Studium scientiae et amor antiquitatis uno sub signo omnes uinciebat, et omnibus gaudium ac laetitia de philologia latina delectamento fuit. Acta Conuentus Namneti Pliniani edenda Vniuersitas Namnetensis atque Vniuersitas Ecclesiastica Salmantìcensis, communi cura et impensis paribus decreuerunt. Omnibus notum est praecìpuum fructum Conuuentuum siue Con-
|