|
CONSTITUTIO APOSTOLICA DE DUOBUS EPISCOPIS QUI EPISCOPALI CONSECRATION! ADSUNT
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Episcopalis Consecrationis Ministrum esse Episcopum et ad huius Consecrationis validitatem unum solum sufficere Episcopum, qui cum debita mentis intentione essentiales ritus perficiat, extra omne dubium est diuturnaque praxi conaprobatum. A priscis tamen Ecclesiae temporibus plures Episcopi huiusmodi Consecrationi adstiterunt, ac nostra quoque aetate "Pontificalis Romani" auctoritate praescribitur duo alii Episcopi Causecrationi adsint oportere, quamvis in peculiaribus rerum adiunctis a vetere instituto dispensatio concedatur, si Adsistentes haberi nequeant. Utrum vero qui adsunt Episcopi cooperatores et consecratores sint, an testes dumtaxat Consecrationis, non omnibus satis exploratum est co vel magis quod "Pontificalis Romani" Rubricae, ubi de F.-ecibus recitandis agunt, saep e unum Consecratorem singulari numero innuunt, et manifeste non constat Rubricae praescriptionem, quae initio prostat ante 'Examen Electi—adsistentes videlicet Episcopos submissa voce dicere debere quaecumque dixerit Consecrator—ad universum pertinere totius Consecrationis ritum.
. . -
Exinde factum est ut alicubi Episcopi adsistentes verbis "Pontificalis Romani" inhaerentes, prolatis verbis "Accipe Spiritum Sanctum" dum caput Electi cum Consecratores tangunt, postea ea quae sequuntur non pronuntient; alicubi vero, ut in Urbe, Episcopi non tantum praefata verba, sed submissa voce orationem quoque "Propitiare" cum sequenti Prae(*) AAS, 37 (1945), 131-132.
— 209 -----14
|