‹ Volver a los resultados
SUMMA > Biblioteca Digital > Revistas UPSA > Revista Española de Derecho Canónico > 1962, volumen 17, n.º 50 > Páginas 435-460. Ordinatioes ad constitutionem apostolicam "Veterum Sapientia" rite exsequendam
Ordinatioes ad constitutionem apostolicam "Veterum Sapientia" rite exsequendam
Sacra Congregatio de Seminariis et Studiorum Universitatibus
SACRA CONGREGATIO DE SEMINARIIS ET STUDIORUM UNIVERSITATIBUS ORDINATIONES AD CONSTITUTIONEM APOSTOLICAM "VETERUM SAPIENTIA" RITE EXSEQUENDAM CAPUT I NORMAE GENERALES Nota redactionis. Ordinationes ad praecedentem Constitutionem rite exequendam proemio praeceduntur in quo S. Congregatio ait Ioannem XXIII Constitutionem ApostoUcam "Veterum sapientia" sollemni ritu die 22 februani sua ipsius manu subsignavisse in Petriana Basilica. Nemo equidem ignorat latinae linguae instaurationem esse rem difficultatibus et laboribus plenam, eoque minus Sacra Congregatio quae iam de hac re Epistolam ad locorum Ordinarios die 24 octobris 1957 scripserat (AAS-50-1958, pp. 292-296). At vero non difficultatibus vinci, sed eas vincere vita fidesque christiana nos docet: his praesertim temporibus quibus, per Concilium oecumenicum Vaticanum II, ad christiani populi unitatem roborandam Ecclesia laborat. Historia quidem constat latinam linguam pluries iacuisse at rursus floruit semper renovata, quod eam Ecclesia quasi commune patrimonium strenue défendit atque sustentavit. Ita, post merovingiam barbariem magis etiam quam nostra aetate iacuit, insurexit tamen saeculo XII, et saeculis XV-XVI renata est et elata perfectissima. Potest ergo etiamnunc instaurari si debitum huic studio tempus tribuatur et si ratio docendi ad veterum morem accedat ita ut usus loquendi scribendique latine comparetur. Igitur ad latinae Unguae instaurationem plene et officaciter consequendam sequentes Ordinationes S. Congregatio tradit easdemque religiose servandas praescribit: ART. I.—De rationibus studiorum singularum gentium ad normas "Ordinationum" accommodandis1. § 1. Cum variae studiorum rationes in singulis gentibus earumque ecclesiasticis scholis vigentes, interdum, quod ad latinae linguae studium attinet, impares sint ad plenam huius linguae scientiam et usum consequendum, vario modo erunt, ad normas ab his Ordinationibus connstitutas, accommo1 Const. Apost. n. 8 Cp. 135 iuxta edit. A. A. S.).
https://doi.org/10.36576/summa.4584
PDF
26
x
1,3 MiB (1.405.732 bytes)
/ / : :