|
LA NUEVA SIMPLIFICACION DE LAS RUBRICAS
SACRA CONGREGATIO RITUUM DECRETUM GENERALE
DE RUBRICIS
AD SIMPLICIOREM FORMAM REDIGENDIS
Curn nostra hac aetate sacerdotes, praesertim illi qui curarn animarum gerunt, varus novisque in dies apostolatus officiis onerentur, ita ut divini officii recitationi ea qua oportet animi tranquillitate vix attendere possint, nonnulli locorum Ordinarii enixas preces S. Sedi detulerunt, ut huiusmodi difficultati amovendae benigne provideret, ac saltem rubricarum copiosum instructum ad simpliciorem redigeretur formam. Summus Pontifex Pius PP. X EI, pro Sua pastorali cura et sollicitudine, rem hanc examinandam o rnxnisit peculiari virorum peritorum Cornrnissioni, quibus studia de gene-ali liturgica instauratione demandata sunt; hi autem rebus omnibus accurate perpensis, in consilium venerunt vigentes rubricas ad expeditiores normas esse reducendas, ita tamen ut in usum trahi possint, servatis interim libris liturgicis prouti exstant, donec aliter provisum fuerit. Quibus omnibus Ssmo. Domino Nostro ad Emo. D. Cardirnali S. R. C. Praefecto per singula relatis, Sanctitas Sua sequentem rubricarum dispositionem approbare dignata est eamque vulgari mandavit, ita tamen ut quae praesenti Decreto statuuntur vim obtineant kalendis Ianuariis anni 195§. Caveant interim Pontificii librorum liturgicorum Editores, ut in novis editionibus Breviarii et Missalis romani forte disponendis, ne quid prorsus innovetur. (Contrariis quibuslibet minime obstantibus. Datum Romae, ex aedibus S. R. Congregationis, die 23 mensis Martii armi 1955. C. Card. CICOGNANT, Praefectus L. q4 S. t A. Carinci, Archiep. Seleuc., Secretarius — 141 —
|