|
TRIBUNAL SUCCURSEN ET SANCTI AEGIDII (Colombia)
NULLITATIS MATRIMONII Sententia lata die 17 novembr. 1956, coram il.mo Dn. IosEPHO MiCHAELE PiNTO, Ponente (ob homosexualitatem viri) SPECIES FACTi (omittitur)
lN IURE.
"Impotentia antecedens et perpetua, sive ex parte viri sive ex parte mulieris, sive alteri cognita sive non, sive absoluta sive relativa, matrimonium ipso naturae dirimit" (can. 1.068 § 1). Impotentia coeundi de qua unice agendum, habetur quoties sive ex parte viri sive ex parte mulieris vel ex utroque aliauod impedimentum obsit quod copulam coniugalemimpossibilem reddat (S. R. Rota, 30 Januarii 1946: Decisiones, vol. 38, pag. 92). Impotentia alia est organica, alia vero functionalis. Prima ex ipsa conditione anatomica apparatus genitalis vel illoram organorum atque structurarum quae de facto in hunc apparatum influxum exercent provenit; altera vero, ex causa physiologica vel psychica cui tamen nulla ratio sufficiens ,organica seu anatomica assignari potest (Cfr. VAN DuiN, "Apollinaris" 23 (1950) pag. 120-121). Unde ex diversa causa functionalis impotentia aliquando physiologica aliquando psvchica nuncupatur. Jamvero psychica impotentia ex parte viri vel ex absentìa desiderii sexualis, vel ex defectu erectionis vel ex defectu eiaculationis provenire potest. Ut impotentia matrimonium dirimat debet esse: a) antecedens, i. e. ante matrimonii celebrationem existens; b) perpetua, i. e. mediis licitis nec graviter periculosis incurabilis. Homosexualitas (uranismus in viro, sapph5smus in femina) est psychica anomalia in sexuali inclinatione erga proprium sexum consistens. Distinguenda est homosexualitas facultativa et obligatoria ;
|