|
NOTAS Y COMENTARIOS
Certamen Capitolinum XXII
Institutum Romanis studiis provehendis, auspicibus Summo litterarum artiumque apuà Italos Curatore et Romanae civitatis Magistro, ad novum prosae Latinae orationis certamen omnes omnium gentium Latini sermonis studiosos homines invitat, sperans fore ut ex nobilissimorum ingeniorum concertatione aliquid emicet, quod Quiritium maiestate facundiaque sit dignum. Certaminis praemium, quod Vrbis Praemium nuncupatur, erit argenteum sigillum, lupam Capitolinam imitatum, honorificentissimum Romanae civitatis munus, in basi victoris nomen atque annum et diem certaminis praeferens. Huic sigillo Summus litterarum artiumque liberalium Curator quingenta denariorum Italicorum milia ex aerario adici iussit. Ceteri petitores, qui digni habiti sint, laude ornabuntur. Ex iis autem qui victori proximus de agone discesserit, argento nummo decorabitur, a civitate Romana item donato, qui in antica parte Capitoli imag5nem, in aversa litterati viri nomen atque annum diemque certaminis exhibebit. Huic quoque muneri Summus litterarum artiumque liberalium Curator ducenta et quinquaginta milia denariorum Italicorum ex aerario iussit addi. Exitum certaminis a. d. KaI. Mai. a. MDCCCCLXXI, die Vrbis natali, in aedibus Capitolinis, Romanae civitatis Magister in oratione, quam de more habiturus est, renuntiabit. Scripta quae praemio ornabuntur typis excudenda, si visum erit, curabit Institutum Romanis studiis provehendis, ac proinde post annum tantum integrum erit auctoribus eadem in Iucem edere.
|