|
De Orthographia Latina
1. Cur iterum de orthographia latina*>—Cum de re agatur haud parvi momenti multisque difficultatibus implicata, quamvis de eadem pluries jam consulto aut obiter disputaverim *, amicis hortantibus ne dicam prernentibus, placuit mihi fusius iterum, quam mos est, de orthographia latina disserere meamque totam sententiam explanare. Jam vero mentis cogitata hac triplici partitione expromere curabo: I*—Praenotanda quaedam IL-De orthographia histórica, III*—De orthographia practica
L—PRAENOTANDA QUAEDAM
A.—MOMENTUM ET GENERA ORTHOGRAPHIAE LATINAE
2. Rei momentum.—Atque in primis de hujus rei momento atque praestantia. Non dubito quin futuri sint plerique qui leve et intempestivum autument nos de orthographia latina 2, nunc iterum de industria agere; tamen tanta est hujus rei
1
De orthographia latina, «Palaestra Latina», nn. 66-74 (1941-1942). La ortografia latina, «Helmantica» 7 (1956) 209-260. Normas metodológicas, «Helmantica» 1 (1950) 41-45: Reglas ortográficas. 2 QuiNT. 1, 7, 3... redit illa cogitatìo, quosdam fore qui haec quae diximus parva nimium et impedimenta quoque majus aliquid agentibus putent.
|