|
REDC 48 (1991) 607-618
NORMAS PARA LA EJECUCIÓN DE LA CARTA APOSTÓLICA M.P. «IUSTIIUDICIS»
I. TEXTO
SECRETARIA STATUS Ordinatio ad exsequendas Litteras Apostólicas Iusti Iudicis Motu Proprio datas*
DE ADVOCATORUM APUD ROMANAM CURMM ALBO
Art. 1. § 1. Qui in Album Advocatorum apud Romanam Curiam ascribi velit id scripto petere debet a Cardinali Secretario Status, debitas qualitates aptis documentis comprobando. § 2. Cardinalis Secretarius Status, audita Commissione de qua in arts. 2 y 8 M.P. Iusti ludicis, suo prudenti iudicio petitionem acceptet vel reiciat, non obstrictus causas reiectionis pandere nec ullus recursus adversus decisionem datur. Art. 2. § 1. Ut iudicium pro Candidato a Commissione, de qua in art. 1 § 2, dari possit, praeter alia, de quibus in art. 3 M.P. Iusti ludicis, requiritur, ad praeparationem iuridicam et professionis usum quod spectat: a) vel titulus Advocati Rotalis una cum absiduo exercitio patrocinii in foro Ecclesiae per septem saltem annos; b) vel laurea, saltem in iure canonico, una cum eximia peritia, probata praesertim magisterio universitario vel muñere iudiciali apud tribunalia ecclesiastica aut civilia. § 2. Candidatus linguam Latinam ita caUeat oportet, ut defensiones aliaque acta in ea conscribere valeat. Art. 3. § 1. Ut quis patrocinium vel munus procuratoris exercere possit habeat oportet in Urbe saltem quasi-domicilium, vel, de licentia Cardinalis Secretarii Status, ibi locum ad notifiationes accipiendas.
*
Comm 22 (1990)229-29.
|