|
OBISPOS Y RELIGIOSOS EN LA IGLESIA Comentario al Documento "Mutuae relationes" de 14 mayo 1978
I
TEXTO ORIGINAL f
-;
!
jr- --
X**T"^
" '
"'*i:
A
\ í
'
•••-..—-
/
/
SACRA CONGREGATlO PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAEOVLARIBUS SACRA CONGREGATION PRO EPISCOPIS
NOTAE
DIRECTIVAE
PRO MUTUIS RELATIONIBUS INTER EPISCOPOS ET RELIGIOSOS IN ECCLESIA
Prooemium MuTUAE RELATiONEs inter varia populi Dei membra peculiarem animi attentionem his temporibus excitaverunt. Conciliaris enim doctrina de Ecclesiae mysterio et instantes humanae culturae mutationes ad huiusmodi maturitatem condiciones rerum perduxerunt, ut nova omnino enascerentur problemata, quorum nonnulla certe positiva, .subtiliora tamen et implicata evaderent. In his vero mutuae inter Episcopos et Religiosos relationes ponendae sunt, quae specialem sollicitudinem suscitant. Nam sine dubio non parva admiratione afficietur, si quis tantummodo illud perpenderit ^ c u i u s vim intellegere operae pretium reapse esse videtur--, in toto scilicet terrarum orbe Religiosarum magis quam decies centena milia esse (1.000.000), nempe singulas sorores n ; ducenas quinquagenas (1.250) mulieres catholicas, et Religiosorum circiter esse ducenta septuaginta milia (270.000); horumque sacerdotes tricenas quintas partes centesimas et sextam (36,6 %) ex omnibus Ecclesiae sacerdotibus constituere, immo in quibusdam regionibus vel dimidiatum numerum exsuperare, sicut, ex. gr., in Africanis terris et in aliquot regionibus Americae Latinae. Binae Sacrae Congregationes, pro Episcopis et pro Religiosis et Institutis Saecularibus, decimo exacto anno a promulgatione Decretorum Christus Dominus et Per|ectae caritatis (d. 28 m. oct. a. 1965) Conventum Plenarium mixtum celebraverunt (dd. 16-18 m. oct. a. 1975), auditis et cooperantibus Conferentiis nationalibus Episcoporum, Consiliis Religiosorum simul et Unionibus internationalibus Superiorum Praepositarumque Generalium. Hic vero Plenarius Conventus has praecipuas quaestiones aggressus est: a) quid Episcopi ex Religiosis exspectent; b) quid Religiosi ex Episcopis:
|