|
DE SACERDOTIO MINISTERIALI
INTERVENTUS IN SEDE RESPONSIONIS
Scripsit S. Gregorius M.; "Si sua unicuique Episcopo iurisdictio non servetur, quid aliud agitur nisi ut per nos, per quos ecclesiasticus custodiri debuit ardo, confundatur?" (Mon. Germ. Hist. S. Gregorii M., Registrum Epistolarum, 11, p. 285, IX). His verbis principium subsidiarietatis enuntiatur quod Pius XI etiam pro Societate Civili, Enciclica "Quadragesimo anno" (AAS 23, 1931, pp. 190 ss.), validum esse declaravit. Hoc principium exigentia boni communis innititur, eaque limitatur, quia bonum particulare et inferioris ordinis, subordinatur superiori et generaliori. Propterea Magnus Pontifex qui relata verba pronuntiavit, generalia praecepta tulit ad uniformitatem disciplinae inducendam vel tuendam quae, inspecto jure tantum divino, diversa in diversis regionibus esse poterat (cfr. e. g. D. 89, c. 3-AE Friedberg. Prolegomena ad Deeretum Gratiani, pp. XXIX-XXX). Cum ergo de aliqua norma inducenda, mutanda, relaxanda aut abroganda agitur, videndum est utrum eius obiecturn circumscribatur ambitu communitatis inferioris, an eiusdem limites praetergrediatur. Mea humili sententia coelibatus ita intime vitae omnium sacerdotum interest necnon vitae ac missionis Ecclesiae, ut bonum commune totius Ecclesiae Latinae respicere dicendum sit, eiusdemque disciplina diversa in diversis locis esse non possit. Praetereundum insuper non est tale principium componendum esse cum Primatu iurisdictionis universalis, ordinariae et immediatae Summi Pontificis (qui iuxta Conc. Oecum. Vaticanum II, "ut successor Petri, est unitatis, tum Episcoporum tum fidelium multitudinis, perpetuum ac visibile principium et fundamentum") (Lumen Gentium, 23; AAS 57 (1965) p. 27). Merito dictum est Ecclesiam esse missionariam natura sua et ex mandato Christi. Sub hoc respectu gravis momenti est factum quod usque adhuc et hoc dictum sit summa cum veneratione erga Ecclesias Orientales propagatio fidei apud infideles, operata est a clero caelibi Ecclesiae Latinae. (In Iaponia Buddhismus fere omnem infiuxum amisit in novas generationes et hoc ab expertis —teste Ex.mo Paulo Taguchi- tribuitur quoque abrogationi legis coelibatus pro monachis illius religionis). Sacerdotium quo induti sumus, non est nostrum, sed Christi; sacerdotium quod cresbyteri participant, non est eorum, sed Christi, qui virgo fuit; qui ergo sacerdotium Christi recipiunt et eius personam et missionem gerunt, omnimo decet ut perfecta caritate, ideoque perfecta castitate, cum eo vinciantur. Iuxta praedicta, disciplina coelibatus necessario ordinata est lege generali, id est Pontificia; cum autem de lege Pontificia et universali agatur, dispensatio, natura sua, legis auctori reservatur. Fideles ius habent ad Sacramenta, sed hoc ius exerceri non potest, nisi condicionibus ab Ecclesia determinandis, ratione habita boni communis: ius enim uniuscuiusque
|