|
VICARIATUS URBIS TRIBUNAL APELLATIONIS
Neapolitana. Nullitatis matrimonii ex capite amentiae in uxore. (Polletone-Minidonna) (Coram SEVERINO ALVAREZ-MENÉNDEZ, O. P.)
L—FACTI SPECIES
1. Festivitatibus decurrentibus in oppido, cui nomen Casalvecchio, civilis ditionis Cassini, Neapolis, in honorem Deiparae Virginis Mariae, a sanctissima Pietate dictae, quadam dominica die rnensis maii 1957, actor prope eiusdem oppidi fontem, primo conventam vidit adeoque eiusdem pulchritudine fuit correptus ut sin minus eadem die, utique post acto exinde exactos, de eadern in uxorem ducendam cum eiusdem ageret patre. Nuptiali promissione post tres menses data vicissimque et acceptata, multiplicibus ad futuram uxorem visitationibus de quindena in quindenam institutis —quae, uti peritus T. animadvertit, "si risolvevano sempre con lauti banchetti", p. 110, necnon conventa 90/2 ad nuptiarum celebrationem in paroeciali uxoris ecclesia uti iura volunt, die 12 aprilis mensis 1958 perventum fuit, uno igitur a cognitione nondum completo anno elapso. Et cfr. 11-13. 2. Notandum insuper virum, praematrimonialibus dilabentibus relationibus, nullum cuiusvis anormalitatis in futuram uxorem deprehendisse signum, quod ecquidem bene ex actis explicatur. Adeo etenim ipse in huiusmodi fugacibus visitationibus ab uxoris familiaribus circumdabatur, ut, quemadmodurn ipse deponit, "avevo l'impressione di fare l'amare piú con i suoi genitori che con la mia futura fidanzata" (20/3). Notaverat, utique, ipse, characterialem quod respicit futurae uxoris indolem, quod "era molto chiusa, di poche parole, anche sul piano affettivo ed anche in qualche espressione di affettuositá era molto restia" (lb.). Verum, uti subiungit, "sentivo di amarla di tutto cuore, riconoscendo in lei doti di bellezza semplice, senza nessuna contraffazione" (20-21/3). 3. Acta demum demonstrant uxoris parentes morbosum filiae actori sedula cura celasse statum, praesertim yero sequentia adiuncta, quae uxoris pater nonnisi postea, in iudicio, declaraturus erat; "circa u suo carattere, siccome mia figlia era stata ricoverata in un manicomio di Aversa, a causa di esaltazioni nervose, spesso notavo che, in seguito a rimproveri, si ritirava in se stessa e preferiva chiudere la giornata andando a letto senza rispon-
|