|
VICARIATUS URBIS TRIBUNAL APPELLATIONIS
Coram R. P. D. SEVERINO ROMANA NULLITATIS
ALVAREZ-MENÉNDEZ
MATRIMONII
ab cunditionem de praesenti
I. FACTI SPECIES
1. Quam prius, anno, scilicet, 1935 dilabente, in Romano Nazarethano Collegio examina subeuntem cognoverat, postea vero in iuridicis absolvendis studiis in Romana civjli Universitate, Rulinam, videlicet, habuerat sociam, haud una tandem difficultate superata, die 5 octobris mensis 1946, in quadam romana paroeciali ecclesia Laurentius in uxorem ducebat. Et Rulina quidem, 30 aeatis computante annum, Laurentio autem 28. 2. Haud una —diximus— difficultate superata. Idque quia, imprimis, cuìuslibet speciei nuptiis vir obstabat; dein, quia sin minus altioribus, utique urgentioribus ipse tunc temporis oeconomicis detinebatur familiaribus curis; tertio ac demum, quia mulier, eiusdem amore capta, nobilitate nequaquam, bene tamen divitiis tunc temporis futurum virum superabat. Quarta adhuc hisce omnibus addi potest causa potius cenobiticam quam matrimonialem actori consilians ducendam vitam, inconsueta, scilicet, eiusdem viri psychicomoralis indoles, prout uno ore —ipsomet viro non excluso— affirmant testes. 3. Et decem prioribus coniugii annis, usque ad ianuarium mensem, scilicet, 1957, prospere in omnibus rerum cursus conditae matrimoniali processerunt societati, trina insuper laetificatae prole, quarum prima octobris mense 1949, binae atque gemellae sorores mense decembris 1953 natae. Et cfr. p. 102 atque passim. "NeI gennaio 1957 —ad rem actor—- e scoppiata Ia bomba. Nei sei mesi precedenti mia moglie e i suoi fratelli erano venuti in possesso di tutti i beni di casa, a seguito della rinuncia che mia suocera aveva fatto della parte a lei lasciata in eredità dal marito. Per volere dei di lei cognati, fu venduto un palazzo del quartiere M., con il ricavo di 270.000.000 milioni, da repartirsi in parti euguali tra i quattro eredi. Mentre si stava terminando Ie formalità di vendita, questi eredi percepivano un reddito semestrale di 200.000 Lire cadauno. Il primo reddito cadeva proprio
|