|
DE IURE CANONICO IN VITA ECCLESIAE EIUSQUE ADAPTATIONE SUB LUMINE LEGIS NOVAE ANNOTATIONES Commissione de Iure Canonico adaptando constituta, quaesita de Ordine Iuridico Ecclesiae primo loco considerationi theologorum atque canonistarum denuo proponuntur. Hac enim ratione summa lineamente totius problematis Iuris Canonici in vita Ecclesia quadamtenus enucleare, et quidem non ad modum investigationis accuratte scientificae, sed fundamentalis enuntiationis, opportunum visum est. 1.—De Ecclesiae dynamismo. Ecclesiae dynamismum, quod est Corporis Christi in terris, in duplici ordine communicationis constat; in ordine communicationis cum Deo atque in ordine communicationis membrorum Ecclesiae ad invicem et membrorum omnium Ecclesiae ad unum Caput, secundum illud ad CoI. 2, 18"... inflatus sensu carnis suae et non tenens caput, ex quo totum corpus, per nexus et coniunctiones subministratum et constructum, crescit in augmentum Dei". Hoc autem Caput est ipse Christus, cuius vicem in Ecclesia gerit Summus Pontifex1. Etenini congregatio fidelium in statu Novi Testamenti constituitur Lege Nova seu Lege Christi, qua Novus ordo instituitur duplici realitate perficiendus : —Gratia Dei qua consequitur amicitia hominis ad Deum et insita est homini 2 —ac Norma exterius data, qua ordinatio socialis communitatis ecclesialis fundatur'. Integer ordo Ecclesiae exsurgit his elementis, quae inter se intime connexa formam essentialem existentiae Ecclesiae determinant. Iam vero, ad conservationem huius ordinis ecclesialis interni atque socialis eiusdemque plenitudinem efficaciae supernaturalis inter fideles consequendam Sumus Pontifiex tanquam instrumento ordinario suae pastoralis soHicitudinis quoad universam Ecclesiam Iure Canonico providet. Haec autem praecipua videntur, quae explicare oportet, ut de Iure Canonico in vita Ecclesiae recte iudicetur atque naturae Ecclesiae quam maxime convenienter adaptetur. Etenim activitatis legislativae summa principia in criteriis theologicis inveniuntur.
1 2
S. THOMAs: MI, 100, 3; IMI, 39, 1 c. S. THOMAS : "De Lege evangelica, quae dicitur lex nova" (I-II, q. 106-108) pas Ibid.
sim.
:i
|