|
UBI EADEM RATIO, EADEM IURIS DISPENSATIO Thesaurus Resolutionum Sacrae Congregationis Concilii publicavit in Indice Conclusionum "Axiomata et Regulas Iuris". Resolutiones "consentaneae ad Tridentinum PP. Decreta aliasque iuris canonici sanctiones" prodierunt. Ipse Thesaurus praedicatur "Episcopis eorumque Vicariis, Causarum Patronis ac aliis in ecclesiastico foro versantibus apprimi utilis ac necessarius". Pro summo momento, quod S. C. C. competiit praesertim in Causis matrimonialibus et adhuc competic ad normam can. 250, infrascriptus pro modulo suo ex ultimis quadraginta tomis axiomata aut regulas excerpendas censuit et ex ipsis Causis interpretandas. Celebre est axioma: "ubi eadem ratio, eadem iuris dispensatioQ. Quod axioma occurrit in Causa S. C. C. Marsorum Praeeminentiarum de 23 jan. 1869. (Thesaurus S. C. C. vol. 128 (1869) pp. 51-66). Status quaestionis haec fuit: "In regione —di Cerchio— Marsorum dioecesi extat ecclesia parochialis sub titulo SS. MM. Ioannis et Pauli. Spirituale eius regimen Archipresbytero, et sex coadiutoribus conCreditum est, qui respectivis gaudent praebendis regio patronatui subiectis, atque conferri solitis ad instar beneficiorum. Imo veram et propriam ecclesiasticorum beneficiorum indolem praeseferunt, atque naturam. Praeterea existit in eadem ecclesia massa communis, cuius annuus reditus, detractis contributionibus aliisque oneribus, ad vim conscendit Centuss. 146 computatis missis 272 quotannis proportionate satisfacendis. Huius annui reditus participes fruuntur una cum Archipresbytero et ceteris praebendatis, simplices illi sacerdotes indigenae, qui dictae ecclesiae servitio, obtenta venia, adscribuntur. Sicut vero qui sentiunt commodum, aequum est ut sentiant et incommodum, hinc omnes, qui de comuni proventu symbolam haud aptam sacro constituendo patrimonio percipiunt, operam suam impendere debent in nonnuIHs ecclesiasticis functionibus peragendis, aliisque obeundis officiis, hoc unico intercedente discrimine, quod duo postremo adscripti ex veteri consuetudine, quolibet deficiente statuto, in infirmis chori subselliis, sedere, et in missis, vesperisque solemnibus ministrorum officio fungi tenentur. Patet id omne ex Vicarii Capitularis epistolio ad H. S. Congregationem transmisso. —Ibi— "Mai venne applicato alla Chiesa di Cerchio il nostro Piano per Ie chiese ricettizie o miste, pechè mai è stata considerata come tale. Dessa si è ritenuta sempre come semplice parrochiale, al cui servizio sono addetti un Arciprete Curato, e sei coadiutori, impropriamente detti canonici, i quali son provvisti di analoghe prebende, che sono veri benefici ecclesiastici colla-
|