|
DE CONIECTURIS IN IURE CANONICO
DIVISIO TRACTATUS I. Introductio. II. Difficultas tractatus ; III. Notio. IV. Divisió. V. Ratio recurrendi in i. c. ad praesumptiones, coniecturas, indicia. VI. De coniecturis in sua applicatione : 1) Iure Decretalium ; 2) in Iurisprudentia S. Rotae Romanae. a) in Collectione "Recentiores" ; b) in S. R. Romana instaurata a Pio X ; 3) in Resolutionibus S. C. Concilii.
I.
lNTRODUCTIO
Codex j. c. loquitur in canonibus 1023 § 2; 1286; 1825 § 1 dc coniectura; in canonibus 973 § 1 ; 1825 § 1 ; 1828; 2208 § 1 est sermo de "conicere". Unde mirandum est, quod "Dictionnaire de Droit canonique", vol. IV (condition — Droits acquis) simpliciter transit hunc terminum technicum; Moersdorf, die Rechtssprache des C. I. C. disserit in quarta Sectione de terminis technicis in materia processuali, quin commemoret terminum "coniectura, conicere". Idem dic de FALco, Introduzione allo Studio del "Codex Iuris Canonici"; de Swrz, "der Geist des Codex iuris canonici". Pro iure ante Codicem vigente confer OjEXXi, Synopsis ed. alt. (1904) ; deest vox "coniectura" Quibus ex rationibus modestus tractatus de "coniecturis in iure cononico" iustificatus esse videtur.
II. DlFFICULTATES HUIUS TRACTATUS
1) C. I. C. clare distinguit inter coniecturam, indicium1, praesumptionem2, quin tamen pro termino "coniectura, indicium" subministret definitionem legalem, prout pro termino "praesumptio" (can. 1825 § 1).
can. 1019 § 2; 1353; 1757 § 3 n. 2; 1758; 1791 § 2, 1833; 1907; 1946; 2059. can. 63 § 2; 1764 § 5; 1825; 1826; 1827; 1904; 1972; Hb. IV. C. I. C. tit. X. de probationibus continet proprium caput (VI) de praesumptionibus; accedunt termini "praesumitur, praesumuntur, praesumatur"; qui termini continent praesumptionem iuris; cf. Laner, Indt-N verborum C. I. C. (1941) sub verbis supra indicatis.
1 2
|