|
CATALOGUS CAUSARUM BEATIFICATIONIS ET CANONIZATION'S AD HISPANIAM ET AMERICAM HISPANICAM
PERTINENTES
"Catalogus ac status Causarurn beatificationis Servorum Dei et canonizationis Beatorum quae apud Sacram Rituum Congregationem discutiuntur E.mi ac R.mi D. Card. CLEMENT'S MIGABA, Episeopi Veliternen., S. R. C. Propraefecti iussu editus. Romae, 1953, Typis Polyglottis Vat icanis."
In hoc novo Catalogo Causarum beatificationis Servorum Dei et canonizationis Beatorum, come apud Sacram Rituum Congregationem disputantur, e'numerantur omnes Causae, quae ab anno 1931, vel continuatae vel inceptae-sunt pertractari. Aliquando huiusmodi Causae erant paucissimae et in principio cuiuscumque anni decernebatur de causis quae discutiendae erant per decursum anni, et editio Catalogi ipsarum vix sentiebatur. Sed progressu temporis crevit earum numerus et anno 1890 publici' iuris factus fuit Catalogus ipsarum in uno schemate in quo continebatur : a) nomen Servorum Dei ; b) titulus iCausae ; c) introductionis vel reasumptionis annus ; d) status Causae ; e) nomen Ponentis. In Catalogis posterioribus, videlicet, a. 1895 et 1901 continuatum fuit hoc systema, addenda nomina Postulatorum. Anno 1909 editus fuit alter Catalogus, in quo, non per schemata, sed mediantibus 'schedis, exhibetur status huiusmodi Causarum, et sic in Catalog° a. 1931 et 1941 fuit continuatum. In ipsis, sicut in praesenti, de singulis acta iuridica maioris mornenti, indicantur. Martyres peculiari signo notantur, et Beatorum nomina ad canonizationem procedentium, crassioribus litteris impressa sunt. Ex ipsis selegimus Causas ad Hispaniam pertinentes et ad Americam bispanicam, non excludentes eas quae circa alios hispanicos Servos Dei respiciunt quamvis-sub titulis aliarum Nationum appareant, videlicet : Anna de Sancto Bartholomaeo, Antuerpien, Angelus del Pas, Elnen, etc. Rae Causae omnes ordine alphabetic° enumerantur et sub 181 positionibus, recensentur. Roma, i ianuarii 1953.
JOSEPH
RIUS SERRA
—
617
—
|