|
I
ACTA PJI PP. XlI
CONSTITUTIO APOSTOLICA DE SACRO MONIALIUM INSTITUTO PROMOVENDO
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Sponsa Christi Ecclesia, vel a priniis suae historiae incunabulis exsistimationis ac maternae dilectionis sensus, quibus erga sacras Deo Virgines suaviter ferebatur, tam iteratis actibus ac signis patefecit quam perspicuis documentis confirmavit.
STATUTA GENERALIA MONIALIUM
Art. I
§ i. Monialium nomine in hac Constitutione, ad normam iuris. (c. 488, 7°) veniunt, praeter religiosas votorum solemnium, illae etiam quae vota simplicia, perpetua vel temporaria, professae sunt in Monasteriis in quibus vota solemnia vel actu nuncupantur vel ex instituto emittì deberent; nisi ex contextu sermonis vel ex rei natura aliud certo constet. § 2. Legitimo Monialium nomini (c. 488, 7°) et iuris Monialiumapplicationi minime officiunt: i) profesio sim$lex in Monasteriis legitime emissa (§ i); 2) clausura pontificia minor quae Monasteriis sit praescripta vel rite concessa; 3) operum apostolatus cxcràtnim, quod cum vita contemplativa coniunctum sit, sive ex instituto a S. Sede pro aliquibus Ordinibus probato et confirmato, sive ex legitimis S. Sedis pro nonnullis Monasteriis praescripto aut concessione. § 3. Apostolica haec Constitutio iuridice non respicit: i) Congregationes religiosas (c. 488, 2°) Sororesque ipsarum sodales (c. 488, 7°), quae ex instituto vota tantum simplicia riuncupant; 2) Societates mulierum in comuni ad instar religiosarum viventium earumque sodales (c. 673).
— 1095 —
|