|
144
INMACULADA DELGADO JARA
MONITUM AD SERMONEM
QUOMODO OPORTEAT FRATRUM PECCATA ARGUERE, ETC.
Qui est nonus in Genesim Hic sermo, longo post octo alios temporis intervallo habitus, in hac serie positus fuit, non modo quia in illo de Abraham et de Noe pluribus agitur, sed etiam quia non pauca hic habentur similia, imo eadem pene quae in Homiliis in Genesim. Hunc porro Serrnonem eodem habuit anno quo Homilias triginta duas priores in Genesim, et quo Homilias in principium Actorum, et de mutatione nominum. Cujus chronologiae rationem explicatam habes in Monito ad Homilias in principium Actorum Tomo 3 (col. 63), itemque in Monito ad Homilias de mutatione nominum eodem Tomo (col. 111). Quo autem anno haec tanta homiliarum sermonumque series pronuntiata fuerit, nondum potuimus deprehendere. Illud solum pro certo exploratoque habemus, omnes post annum 387 habitas fuisse. Ea de re vide quae diximus in Monito ad Homilias in principium Actorum, atque in Praefatione ad hunc quartum Tomum. Secutus est hic Serrno Homiliam secundam de mutatione nominum; nam duae priores de mutatione nominum homiliae hic commemorantur, nempe num. 1 et num. 5. In hoc sermone perinde atque in praecedentibus de mutatione nominum homiliis longo prooemio usus est Chrysostomus: hinc querelae populi Antiocheni, hinc reprehensiones ob nimiam prooemiorum longitudinem. Cujus querimoniae occasione paucis elapsis diebus illam de ferendis reprehensionibus homiliam habuit, quam nos in serie Homiliarum de mutatione nominum posuimus T. 3 (col. 131). Interpretatio Latina est Frontonis Ducaei.
|