|
DE C I C E R O N I S "TOPICIS"
De logicae partibus quae exstant in Ciceronis «Topicis» hoc specimine disputare in animo habemus * ; illa Topica quamquam in Tullii scriptis rhetoricis numerantur, tamen potius ad philosophiam spectant; ita etiam Aristotelis «Topica», quae Cicero cognovit, lectitavit, denique infeliciter imitatus est, in ex« tremo «Organo» inveniuntur, quo doctrina syllogismi probabilis Topicorum institutioni syllogismi necessarii Analyticorum contraria continetur; ille auctor Romanorum doctissimus etiam totius philosophiae peritissimus ac Topicorum gnarissimus fuit, ut ex ejusdem Ciceronis libris crebro percipitur.
1. DE CICERONIS STUDIO PHmOSOPHIAE
Cicero filio suo introductionem in artem quidem rhetoricam scripsit, quae inscribitur «Partitiones Oratoriae»; in philosophiam autem filium non jam ipse introduxit neque introductionem philosophicam confecit ratus filium non tanta esse praeditum indole quanta pater ipse; Cicero tamen praeter magna illa scripta rhetorica non paucos libros philosophicos composuit adhortationemque ad philosophiam elaboravit, quae «Hortensius» inscribebatur; has autem duas litterarum partes (eloquentiam et sapientiam), quae ad hominis orationem et rationem excolendam spectant, Cicero pariter funditus cognoverat, quamquam ipse neque artis dicendi neque philosophiae
(*) Ct BENEDETTO RiPOSATi, Studi sui «Topica» di Cicerone (Milano, 1947). P. OKSALA, Die griechischen Lehnwoerter in den Prosaschriften Ciceros (Helsinki, 1953, p. 122); LuDovicus Lucius, Organi Aristotelici thetica et aphoristica expositio, Basileae> 1636. «Helmántica», 30 (1958).
|