|
NUEVAS NORMAS SOBRE NOMBRAMIENTO DE OBISPOS
TEXTO*
ACTA CONSILII PRO PUBLICIS ECCLESIAE NEGOTIIS DE PROMOVENDIS AD EPISCOPATUM IN ECCLESIA LATINA
Episcoporum delectum ita faciendum ut ad regendam Ecclesiam praeficerentur Pastores "facti forma gregis ex animo" (1 Pt. 5, 3) Apostolica Sedes praeteritis temporibus curavit editis particularibus regulis ad varias Nationes spectantibus. Cum autem necesse sit ut etiam in hac parte vim suam exerant Oecumenici Concilii Vaticani II praescripta, Summus Pontifex Paulus VI, plurirnorum in Fpiscopatu Fratrum acceptis votis et competentium Romanae Curiae Dicasteiriorum exquisita sententia, ad effectum adducere statuit id quod Motu Proprio "Ecclesiae Sanctae", n. 10, edicitur, nimirum "Conferentiae Episcopales, iuxta normas ab Apostolica Sede statutas vel statuendas, de viris ecclesiasticis ad Episcopatus officium in proprio territorio promovendis prudenti consilio sub secreto quotannis agant, et candidatorum nomina Apostolicae Sedi proponant". Itaque mandavit ut textus de hac re diligentissime appararetur et Conferentiarum Episcopalium exarnini proponeretur. Quibus absolutis, Summus Pontifex normas quae hic adnectuntur approbavit, quae de promovendis ad Episcopatum ecclesiasticis viris latini ritus agunt, non tangunt vero proprias Ecclesiarum Orientalium leges, quaeque vigere incipient a die XXI mensis Maii, anno MCMLXXII, simul abrogatis memoratis particularibus decretis. Contrariis quibusvis non obstantibus. Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Martii, anno MCMLXXII.
I. Card. VILLor
Praefectus Consilii pro Publids Ecclesiae Negotiis
NORMAE DE PROMOVENDIS AD EPISCOPALE MINISTERIUM IN ECCLESIA LATINA ARTICULUS 1. Episcopis facultas et officium competit Apostolicae Sedi patefaciendi nomina presbyterorum quos episcopali munere dignos putant et ad illud idoneos, non solum in ambitu dioecesani Cien, sed etiam religiosorum qui in Dioecesi ministerio sacro funguntur, et sacerdotum alius iurisdictionis quos bene compertos habeant. AAS 64 (1972) 386-391.
|