|
DE IUSTITIA IN MUNDO
INTERVENTUS IN SEDE RESPONSIONIS Nescio an intimae incoércibilesque populorum adspirationes unquam fuerint tam sincere et universaliter enuntiatae, ut in hac Catholici Episcopatus Synodo. In ea enim humanae conscientiae vox coniungi visa mihi est cum voce Divini sui Redemptoris ac Liberatoris, qui loquitur per os Ecclesiae. Si quaeramus quae sint Ecclesiae jura et officia ad iustitiae adventum promovendum in orbem terrarum, haec mihi videntur eadem esse atque iura et officia conscientiae humanae : exigentia enim iustitiae ita intime inest hominum, praesertim pauperum et humilium animo, ut eius defensio necessario eorum fiduciam excitet, eius autem neglectus profundam, etsi secretam et mutam, aversationem. Ecclesia proinde, tum ob suam certitudinem possidendi veritatem et loquendi ipsius iustitiae voce, tum ob officium, quo ad eam omni ratione enuntiandam tenetur in communione Episcoporum, Sacerdotum, religiosorum utriusque sexus et christifidelium, tum denique ob conscientiam suae incomparabilis praestantiae moralis, debet, mea humili sententia, summa vi ac libertate: — proclamare sive populorum iniuste oppressorum iura, sive officia eorum ad quos pertinet iniuste facta impedire; aperte profiteri suam solidarietatem cum iis qui patiuntur propter aliorum cupiditatem et oppressionem, interpres sic facta eorum qui vel loqui non possunt vel a nemine audiuntur; aperte offensas contra iustitiam damnare.
-
Haec autem damnatio praestantior acceptiorque erit et populis et historiae, si
ditiores quoque et potentiores plectetur, hoc est, quo perfectius congruet cum norma
iustitiae, quae taus esse desinit si iniustitiae non adversatur, etiam a potentiore patratae; immo vero eo gravior debet esse reprobatio, quo fortior est iniustitiae reus. Hoc est quod enixe optamus, ut omnes agnoscant nos humanae conscientiae vocem recte pleneque tum verbis tum actionibus interpretatos ac secutos fuisse. Quoad practicas vero rationes exsequendi postulata conscientiae, jis adhaereo quae
proposita sunt. Velim tamen humiliter advertere opportunius videri ut nova proposita consilia cum antea apud S. Sedem existentibus connectantur etenim S. Sedes, sicut
caritatis, ita est Sedes iustitiae et pacis fovendae. Quia tamen rerum condicio una eademque non est pro universis populis, patet omnibus quantum sit ius et officium conferentiae Episcopalis uniusquisque nationis in perpendendis et proponendis mediis quibus iustitia obtineri aut redintegrari possit. Semper tamen, ut patet, vitanda sunt omnia quae in gravius oppressorum periculum aut damnum verterentúr. Censeo pariter nos omnes consentire in necessitate vitandi ut condemnatio eorum quae iniuste patrantur a gentibus • vel institutionibus christiano nomine insignitis,
|