|
LA DECLARACIÓN SOBRE NOMBRAMIENTO DE JERARCAS ORIENTALES FUERA DEL PROPIO PATRIARCADO Sacra Congregatio pro Ecclesiis Orientalibus * DECLAR ATIO Apostólica Sedes, de tuitione atque incremento Ecclesiarum catholicarum orientalium sollicita, ad magis firmandos nexus inter Patriarchatus et proprii ritus Hierarchas extra fines territorii patriarchalis constitutos atque ad bonum fidelium orientalium extra patriarchatus commorantium efficacius fovendum, normas quasdam statuendas esse censuit. Quapropter Sacra Congregatio pro Ecclesiis Orientalibus, votis annuens ut praescriptum commatis tertii n. 7 Decreti Conciliaris "Orientalium Ecclesiarum" in praxim deduceretur, ea quae sequuntur de mandato Summi Pontificis declarat. 1. Hierarchae Orientales extra fines territorii patriarchalis constituti, in Synodis patriarchalibus proprii ritus, sive electionum sive negotiorum, cum suffragio deliberativo partem habere possunt. 2. Patriarcha et, Sede vacante vel impedita, Administrator Patriarchalis convocare tenetur ad Synodos, de quibus in n. 1, omnes et singulos Hierarchas sui ritus extra fines territorii patriarchalis constitutos. 3. Designationem Hierarcharum proprii ritus pro fidelibus orientalibus extra patriarchatus commorantibus quod attinet, Patriarcha cum sua Synodo electionum elenchum saltem trium idoneorum candidatorum Sedi Apostolicae, opportuno tempore, proponere valet, firmo iure Romani Pontificis nominandi ad huiusmodi officium quem Ipse maluerit. Super statutae normae valebunt ad interim donec disciplina canonica orientalis iuxta Decreta et ad mentem Concilii Oecumenici Vaticani II organice recognoscatur, abrogatis, quatenus opus sit, praescriptionibus iuris canonici orientalis vigentis, quin exinde potestas iurisdictionis Patriarchae extra fines sui patriarchatus extendatur. Quibuscumque, etiam speciali mentione dignis, in contrarium non obtantibus. Datum Romae, die 25 mensis Martii anno 1970. M. Card. DE FuRSTEMBERG, Pracfectiis L. t S. t Marius Brini, Archiep. tit. Algizen., a Secretis
* AAS 42, 1970, p. 179.
|