|
TRIBUNAL ECCLESIASTICUM MAIORICENSE
Coram Ilmo. Dno. IosEPHO RoDRÍGUEZ, Officiali
NULLITATIS MATRIMONII
Ponente
Ob metum gravem reverentialem et exclusionem boni prolis SPECIES FACTI 1. Titius, iuvenis viginti et duorum annorum, Barcinone degens ratione muneris militaris, anno 1941 obviam habuit Bertham, quae vicesimum aetatis annum agebat, atque in eam oculos posuit et amore captus est. Mox, puellae mater, vidua facta, cum familia difficultate premeretur, Titium hospitem admisit anno 1945, qui domum stipendio sublevaret. Biennio post Titius Matritum profectus est ad scholam militarem frequentandam, eiusque absentia amor Berthae, quae alium iuvenem comitem laboris in officina noverat, in dies decrescebat. At vero Titius regressus ineunte 1948, quamvis sentiret sponsam animo mutato ipsum affectu quasi fraterno prosequi et ut sponsum aversari, primum autem amorem renuntiare noluit. Hinc Berthae matre adiutus, cui matrimonium filiae cum Titio optimum et officium gratitudinis ob beneficia accepta visum est, per vehementes instantias aliasque compulsiones maternas, tandem obtinuit ut nuptiae mense iunio eiusdem anni celebrarentur. Vita coniugalis ad sexdecim menses protracta atque saepe ob diversas circunstantias interrupta, infelix fuit. At neque rixae, neque vexationes, neque iurgia, saltem gravia inter coniuges extiterunt. Sed uxor, quae in corde amorem erga amasium fovere perrexit, veram conversationem maritalem cum viro semper recusavit. Itaque hoc animi statu magis magisque afflicta, graviter infirmata est. Cum vero, recuperata salute, haud aliter res se haberent, vir domicilium coniugale, quod apud uxoris matrem statutum erat, mense ianuario 1950 definitive dereliquit. Anno autem 1956 causam nullitatis introduxit coram Nostro Tribunali ex capite nempe metus gravis, quem uxori mater incussisset, et ex capite exclusionis iuris ad prolem, ex parte quoque uxoris. Asserta igitur competentia ratione domicilii libelloque admiso, cum citata uxor conventa petitioni actoris assentirei atque ad Tribunalis iustitiam sese remisisset, dubium sub hac forma stabilitum est: "An constet de nullitate matrimonii in casu ex capite metus gravis reverentialis vel ex capite exclusionis boni prolis, ex parte mulieris conventae".
|