|
VICARIATUS URBIS TRIBUNAL APPELLATIONIS
NORENANA
Coram R. P. D. SEVERiNO ALVAREZ-MENÉNDEZ, Ponente
NULLITATIS MATRIMONII
Rubio - Sella
Sententia (omissis)
I. FACTISPECIES
1. Eodem in loco cum commorarentur, in Carolina, scilicet, civitate, partes in causa notae ad invicem evaserunt scholastico anno 1948-1949 decurrente, quando actrix superioribus studiis lycealibus vacabat. Post longas, neque attamen pacificas, praematrimoniales relationes, die 1 octobris mensis 1952 in Pontificia Publiana Basilica christianas nuptias contrahebant (et cfr. p. 9; 72; 80; 88), practice vero nonnisi per quindecim circiter dies, quoad communem convictum, duraturas (et cfr. p. 36; 50; 64; 77). Prius etenim de facto, coniugibus e nuptiali itinere vix regressis; postea autem, mense, scilicet, ianuarii 1953, etiam consensuali separatione (et cfr. p. 57 et 65), instituta coniugalis conviventia subversa fuit et absque ulla spe illam iterum reassumendi. 2. Exinde quod die 3 apruis mensis 1956 actrix Tribunal C. adibat, apposito libello hasce nuptias de nullitate arguens, et, quidem, tum ob defectum consensus, ad normam canonis 1081, § 1, tum —quatenus negative ad primum, atque consequenter subordinate— ob vim metumve ipsi incussa ad normam can. 1087, § 1. Quo supplici libello (quibusdam processualibus difficultatibus superatis) tandem admisso, Tribunal C., processu rite emenso, concordatum dubium die 6 mensis iunii 1958 affirmative dimittebat, edicens, nempe, constare in casu de matrimonii nullitate in casu ex capite defectus discretionis in muliere. Contra quam affirmativam sententiam cl.mus Vinculi Defensor die 3 novembris 1958 appellationem ad H. N. O. interponebat. Eadem
|