|
SACRA CONGREGATIO CONCILIÍ
DECRETUM DE VETITA CLERICIS ET RELIGIOSlS iNEGOTlATIONE ET MERCATURA (*) "Pluril)us ex documentis constat, in Ecclesia quovis tempore clericis in sortem Domini vocatis saecularia negotia, negotiationem praecipue et mercaturam, gravibus sub poenis et censuris prohibita fuisse. Siquidem ipse Apostolus in IL* epistola ad Timotheum (cap. II, 4) iam monuit: "Nemo militans Deo implicat sé negotiis saecularibus." NiI niiruni proinde si Tridentina Synodus (ses"s. XXII, cap. L, de reform.) de his agens criminibus decernere non dubitaverit: ''Ut quae alias a Summis Pontificibus eta sacris Conciliis de clericorum... saecularibus negotiis fugiendis copiose ac salubriter sancita fuerunt, eadem in posterum iisdem poenis vel maioribus, arbitrio Ordinarii imponendis, observentur..." His itaque omnino inhaerens Codex iuris canonici, ad rem quod attinet, canone 142 statuit: "Prohibentur clerici per se vel per alios negotiationem aut mercaturam exercere sive in propriam sive in aliorum uti!itatem." Haec autem prohibitio afficit etiani religiosos ad normam canonis 592. Quin-imo idem Codex hoc praescriptum canone 2380 peculiaribus etiam sanctionibus munivit, addens: "Clerici vel religiosi mercaturam vel negotiationem per se vel per alios exercentes contra praescriptum canonis 142 congruis poenis pro gravitate culpae ab Ordinario coerceantur." Quo firmior et niagis uniformis ecclesiastica disciplina hac de re habeatur, atque abusus praecaveantur, Sanctissimus Dominus Noster Pius Pp. XII statuere dignatus est ut clerici et religiosi onines ritus latini de qiiibus in canonibus 487-681, ne exceptis quidem recentium Institutorum saecularium sodalibus, per se vel per alios mercaturam seu negotiationem cuiusvis generis, etiam argentariam, exercentes, sive in propriam sive in aliorum utili(") AAS, XLII (1950), 330-331.
— 1077 —
|