|
Presentación del Cardenal Pericle Felici
Sancte Pater, coram Te perlaeti adsumus omnes qui nuper festum magnum celebravimus una sermonemque Latinum dignum laude perenni. Adstant nobiscum quotquot certamine victo lauri a Te meriti cingentur rite corona. Omnes percupiunt grati Tibi promere vota, unanimi cuncti venerantes pandere amorem. Vive diu, insidiis procul, o mitissime Rector, sustineat Christus Te, Mater sospitet alma ad portum ut nosmet deducas sospite cursu quos fideique speique et amoris vincula stringunt. Nuntia Vergili hoc quoque nostro tempore viva a Te, Sancte Pater, nobis audire licebit. IUe quidem veluti Christi praenuntius almus: «nunc nova progenies caelo demittitur alto» l Clamans, iustitiae praevidit regna futura: «iam redit et virgo, redeunt Saturnia regna» 2. Unde Patres nostri Christi fere nomine dignum censentes laudant illius dicta frequenter, in coetu ut docuit solers praeceptor aperte. Ex Ifcalis autem celeber summusque Poeta Vergilium assumit comitem simul atque Magistrum humani ingenii splendenti luce nitentem infernas peragrans regiones atque piandi, caelisquam sedes demonstret ante Beatrix. Ut finem faciam permittas, Maxime Pastor,
* Por sus ecos virgiilanos y por formar parte de Ia audiencia papal del 30 de noviembre de 1981, recogemos aquf los hexámetros del Cardenal Felicl con que saludó al Papa Juan Pablo II, al comienzo de Ia sesión. 1 Buc, 4, 7. 2 Buc. 4, 6.
|